Charter Document - 00890956

Charter Document - 00890956


Charter Number: 00890956
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Galfridus filius domini Roberti de Burtune pro salute anime mee et antecessorum meorum dedi [] deo et ecclesie sancte Marie de Oseneya [] unum mesuagium cum pert contra fossatum castri Oxonie in parochia sancti Georgii quod fuit aliquando Willelmi Amis et est proxima terre quam Nicholaus le Muner aliquando tenuit ex parte australi uersus castrum Dedi insuper eisdem canonicis annuum redditum decem et octo denariorum quem michi reddere solebat Robertus de le Hirne annuatim scilicet ad festum sancti Michaelis ix d [] de mesuagio quod est proximum et contiguum prefato mesuagio quod fuit aliquando Willelmi Amis uersus Castrum et quicquid in eisdem redditu et mesuagio habui uel habere potui tam in eschetis quam in wardis et omnibus aliis in perpetuum Que eciam omnia tam mesuagium quam redditum attornaui ad faciendam unam pietanciam in conuentu de Oseneya singulis annis quamdiu uixero in crastino sancti Iohannis ante portam Latinam et post obitum meum fiet ista pietancia die anniuersarii mei pro anima mea in perpetuum Et in [] hiis testibus Willelmo carpentario Hugo le Muner Roberto de Ponte Iohanne de Sibeford Reginaldo le Macun Rolando clerico et aliis