Charter Document - 00890955

Charter Document - 00890955


Charter Number: 00890955
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Walterus de Westburi dedi [] Rodberto de Burtune pro humagio atque seruitio suo terram meam de Oxonefordia que adiacet uersus aquilonem porte Castelli que iacet inter uicum et aquam Istam tenebit predictus Rodbertus et heredes sui de me Waltero et heredibus meis libere et quiete et integre cum uniuersis pertinentiis que predicte terre pertinent et hereditabiliter per istud nominatum seruitium pro omnibus seruitiis que terre possunt euenire scilicet unam libram cimini annuatim ad Pascha reddendo in eodem tenemento michi Waltero et heredibus meis aut nuntio nostro Pro homagio isto et istam donationem confirmandam predictus Rodbertus dedit michi unum palefredum nigrum duarum marcarum Hiis testibus Willelmo de Westb[uri] Waltero Baiuel Willelmo Baiuel Rodberto Bataille Willelmo filio Monachi et Rodberto filio eius Waltero filio Ricardi Nicholao Poer Waltero Bastar Ricardo de Bechamt[one] et multis aliis Istud homagium factum fuit ante comitatum Oxonefordie