Charter Document - 00890949
Charter Number: | 00890949 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1321 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi quartodecimo in festo sancti Georgii ita conuenit inter fratrem Iohannem abbatem Oseneye et eiusdem loci conuentum ex parte una et Thomam de Newentone cementarium et Agnetem de Henxeye uxorem eius ex altera videlicet quod iidem abbas et conuentus concesserunt tradiderunt et dimiserunt eisdem Thome et Agneti ad totam uitam eorum qui vel que superuixerit illud mesuagium cum cotagiis et omnibus aliis pert quod Robertus le Forne de eis aliquando tenuit in parochia sancti Thome martiris Oxon iuxta Huthebrugge reddendo inde annuatim eisdem religiosis xxvi solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos pro omni seruicio seculari exaccione et demanda salua secta curie eorundem religiosorum cum eam tenere contigerit ita quod [] Prenominati vero T et A sepe dictum tenementum et cotagia eidem adiacencia cum areis nudis suis sumptibus edificabunt et emendabunt [] Nec licebit eisdem aliquid de arboribus plantandis seu plantatis destruere nisi pro edificacione seu dicti tenementi emendacione [] In cuius [] hiis testibus Iohanne de Hamptone tunc maiore Oxon Roberto de Bache Thoma de Aluestone balliuis eiusdem Philippo de Ew Iohanne de Colushulle Roberto de Wormenhale Andrea Culuerd Rogero de Sibford et multis aliis Dat apud Osen die et anno supradictis