Charter Document - 00890918
Charter Number: | 00890918 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius Agnetis Blacsalt concessi et liberaui et hac presenti carta mea confirmaui Rogero filio Baldewini de Grennam totam illam terram cum pert suis que iacet inter uiam bige que quondam fuit uersus gardinum predicti Rogeri et terram Iohannis de Fonte in parochia sancti Thome martiris in Stocwellestrate in suburbio Oxonie habendam et tenendam de me et heredibus meis ille et heredes sui uel sui assignati reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium post mortem predicte Agnetis Blacsalt ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio et exaccione Pro hac autem concessione et liberatione et confirmatione dedit michi predictus Rogerus pre manibus duos solidos sterlingorum Et ego Walterus et heredes mei predicto Rogero et heredibus suis uel suis assignatis predictam terram illam prenominatam contra omnes homines warantizabimus et in huius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Nicholao de Stocwelle Willelmo de Filedeu Willelmo de Wdestoke Waltero [] Roberto Coc Nicholao clerico et multis aliis