Charter Document - 00890904
Charter Number: | 00890904 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
Date: | 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Agnes filia Walteri Dussinel concessi dimisi liberaui et quietum clamaui Erneburc que fuit uxor Walteri Dussinel quondam patris mei pro me et heredibus meis illi et heredibus suis uel cuicumque assignare uoluerit omne ius et clamium in perpetuum quod habui uel habere potui in tota terra illa cum omnibus pertinentiis suis que iacet inter uenellam que se extendit uersus Bellum Montem et terram quam Herebertus capellanus tenuit in parochia sancte Marie Magdalene extra portam aquilonarem Oxonie Pro hac autem concessione dimissione [] predicta Herneburc dedit michi quatuordecim solidos sterlingorum Et ut [] hiis testibus Hereberto capellano Simone Balehorn tunc baliuo Andreo de Wlgaricote Roberto Palmero Radulfo Plumbario Alano Dudeling Iohanne Cromppe Ada de Cochesham Waltero Longo Waltero Culuert Scimone de Hethrop Richardo Walense et aliis