Charter Document - 00890900

Charter Document - 00890900


Charter Number: 00890900
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Matham uoluntate et consensu uxoris mee Maid dimisi et tradidi unam partem terre mee quam possideo extra murum apud Smithgate scilicet mesuagium quod est inter terram Reginaldi et mesuagium quod fuit Tollardi Galfrido filio Helie de Heatecombe tenendam sibi et heredibus suis de me et de heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete singulis annis inde reddendo pro omni seruitio duos denarios ad unum terminum anni scilicet ad Natiuitatem domini Pro ista uero conuentione et retributione predictus Galfridus michi unam marcam argenti in recognitione recompensauit et ut ista conuentio rata et inconcussa in perpetuum teneatur hac sigilli mei attestacione corroboraui Hiis testibus Goscelino filio Seauary Roberto filio suo Willelmo filio Rogeri Willelmo Balehorn Nicolao filio suo Hugone Carpentario Roberto Tregod Galfrido Sturdi Reginaldo Gait Gilberto Fabro Radulfo de Lesewis Osberto Fabro Luca de Wurtha Adam de Buketot Roberto coco de Osen Ricardo de Beibire et multis aliis