Charter Document - 00890898

Charter Document - 00890898


Charter Number: 00890898
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Simon Balehorne concessi dimisi et liberaui Rogero de Norhamtone totam terram illam cum pertinentiis que iacet inter terram que fuit Iohannis de Brackel et terram Swetmanni le Tannur in parochia sancte Marie Magdalene extra portam aquilonarem Oxonie habendam et tenendam predicto Rogero et heredibus suis uel cui eam assignare uoluerit exceptis uiris religiosis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis sex solidos ad quatuor anni terminos pro omni seruitio ad me uel ad heredes meos pertinente uidelicet ad Natale Domini xviii denarios [] Et ego [] Rogero et heredibus suis uel cui eam assignauerit exceptis uiris religiosis Pro hac autem concessione dimisione [] predictus Rogerus dedit michi sex marcas sterlingorum in gersuma Et ut [] hiis testibus Petro filio Turoldi tunc maiore Oxonie Willelmo Salsario tunc bailliuo extra portam aquilonarem Oxonie Andrea de Wolgaricot Radulfo Plumber Gileberto Gofaire Ricardo Wal Widone Bolter Ricardo de Norwiz Roberto Textore Swetman Tannur Willelmo clerico et aliis