Charter Document - 00890862

Charter Document - 00890862


Charter Number: 00890862
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quittance
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Henricus filius Simeonis dedi in elemosinam deo et beate Marie et ecclesie de Osen [] totum tenementum quod Willelmus Molendinarius tenuit de me pro duobus solidis et tenementum quod Henricus Carpentarius tenuit de me pro xx denariis et tenementum in quo Robertus Coopertarius mansit quod predicti canonici de me tenuerunt et tenementum quod heredes Radulfi Pinchehaste de me tenuerunt pro iii obolis de quibus tribus obolis heredes predicti Radulfi acquietabunt predictum tenementum uersus capitales dominos de uno obolo die sancti Martini et canonicis Oseneie unum denarium Et sciendum quod prenominati tenementi sunt de feodo de Hedendone extra portam aquilonarem Oxonie Et ut [] hiis testibus Philippo Molendinario Roberto filio Oeni Iohanne Padi Henrico filio Henrici Simone Balehorn Laurencio Halegod Philippo Burgens[o] Hugone Fauue Toma Wiard et aliis