Charter Document - 00890860

Charter Document - 00890860


Charter Number: 00890860
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Hugo abbas Osen et conuentus eiusdem [concessimus et presenti car]ta confirma[uimus Guidoni filio] Edwini et heredibus eius [totam terram] que fuit Roberti Textoris in parochia sancte Marie Magdalene de Oxen tenendam de nobis in feodo et hereditate libere et quiete per viii solidos et viii denarios annuatim apud Osen reddendos pro omni seruicio ad nos pertinente uidelicet [ii s et ii d] [] Idem uero Guido super predictum feodum tantum edificabit quod predictus redditus noster nobis sit saluus Nos autem acquietabimus istud feodum erga Iohannem Kepeherm et heredes eius de duobus solidis annuis Guido uero et heredes eius de omnibus aliis rebus illud acquietabunt Inde iurauit nobis fidelitatem et in recognitione dedit nobis dimidiam marcam hiis testibus