Charter Document - 00890856

Charter Document - 00890856


Charter Number: 00890856
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes Halegod Oxonie dedi et concessi et quietum clamaui et hac presenti carta mea confirmaui pro me et heredibus meis magistro Radulfo de Sualewecleue duos solidos annui redditus quos solebam percipere annuatim de dicto Radulfo de terra illa cum pertinenciis suis que quondam fuit Ingeramni textoris quam idem Radulfus tenet extra portam aquilonarem in parrochia beate Marie Magdalene in suburbio Oxonie habendos et tenendos illi et heredibus suis uel suis assignatis libere et quiete bene et in pace cum toto iure meo et clamio quod michi possit aliquo modo descendere Pro hac autem donatione concessione quieta clamatione et carte confirmatione predictus Radulfus dedit michi pre manibus uiginti solidos argenti in gersummam Ut igitur hec omnia prescripta firma et stabilia sine dolo imperpetuum permaneant hoc presens scriptum sigilli mei impressione confirmaui hiis testibus Willelmo de Ib[er]nia tunc balliuo extra portam aquilonarem Nicholao [Er]neburge Iohanne With Alano Dodeling Iohanne le Plumer Iohanne de Brocton Henrico Fidemile Iohanne de Gamages Iohanne de Dodeford et aliis