Charter Document - 00890855

Charter Document - 00890855


Charter Number: 00890855
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Iohannes le Plomer Oxonie dedi [] magistro Radulfo de Sualwecliue quatuor solidos annui redditus quos solebam percipere de predicto Radulfo de illa terra cum pertinentiis suis que quondam fuit Ingeramni textoris que iacet inter terram predicti Radulfi et terram Iohannis de Gamage in parochia sancte Marie Magdalene in subburbio Oxonie habendos et tenendos de me et de heredibus meis illi et heredibus suis uel suis assignatis ubi et quando uoluerit assignare libere et quiete bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui uel sui assignati unum denarium ad festum beati Martini pro omnibus seruiciis [] Ego uero [] et specialiter contra procuratores ecclesie beate Marie Magdalene Oxonie de duodecim denariis annui redditus Pro hac autem donatione [] predictus Radulfus dedit michi pre manibus tres marcas argenti in gersummam Ut igitur [] hiis testibus Willelmo de Ibernia tunc balliuo extra portam aquilonarem Oxonie Willelmo le Sauser Alano Dodeling Radulfo Aurifabro Nicholao Erneburg Rogero le Taillur Iohanne de Brocton Iohanne de Gamages et aliis