Charter Document - 00890845

Charter Document - 00890845


Charter Number: 00890845
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] quod ego Hugo dei gracia [abbas Osen et conuentus] eiusdem domus concessimus et di[misimus Roberto filio Suneg]oti et heredibus eius domos [quas tenuit] extra portam de Nort ciuitatis Oxon tenendas de nobis in feodo et hereditate libere et quiete unde [reddet] annuatim pro omni seruicio quod ad nos pertinet unam marcam argenti ad d[uos terminos] pro omnibus seruiciis uidelicet dimidiam [marcam ad An]nuntiationem sancte Marie et dimidiam [marcam ad festum] sancti Michaelis Et proinde dedit nobis [pre manibus] unam libram piperis de recognitione [Et si idem] Robertus uel heredes eius combustione [sive] aliquo alio casu predictam terram tenere desierint edificia sicut illa a nobis receperunt re[staura]bunt et interim dum terra predicta inedificata [sit] prefatum redditum singulis annis nobis persol[uent] Prenominatus Robertus pro se et heredibus suis fecit n[obis fide]litatem in capitulo nostro super textum iurando [se] nobis fidem seruaturum de predicto tenemento et de redditu ad prescriptos terminos reddendo et de edificiis et inde fideiussores sunt Willelmus filius Radulfi et Laurentius Kepeharm Hec sunt edificia que recepit uidelicet unam domum [mag]nam de petra et unum cellarium cum solario desuper de petra et necessariam tegulatam et preterea unum thalamum de petra et domum unam de petra et de terra et duo stabula unum de petra et aliud de terra Et in alia parte curie unum thalamum de petra et domum unam de petra et de terra et re[tro] in curia unam necessariam et unam magnam domum de terra et omnia edificia sunt cooperta de stramine Predictus uero Robertus de proprio suo augmentauit cellarium cum solario desuper in nouem pedibus et alias amendationes plurimas fecit hiis testibus Willelmo filio Radulfi Laurentio Kepeharm Willelmo Pilet Nicholao filio Sweinchild Iohanne fratre Willelmi Willelmo Pa[u]lin