Charter Document - 00890844
Charter Number: | 00890844 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1160 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Hugo de Pluchenet concessu uxoris mee et heredis mei concessi et presenti carta confirmaui canonicis Oseneie domum que fuit Eillrici Palli cum pertinentiis sicut ipse moriens eis racionabiliter diuisit tenendam de me et de heredibus meis per idem seruicium quod prenominatus Eilricus de eadem tenura facere solebat tempore Henrici regis primi Hiis testibus Hilario capellano Ricardo de Gersendune Gaufrido Rufo Willelmo Luuel Willelmo Armigero et multis aliis