Charter Document - 00890843
Charter Number: | 00890843 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Hu[go abbas Osen] et conuentus eiusdem loci concessimus et hac ca[rta confir]mauimus Ernaldo filio Radulfi [et Matillidi ux]ori sue et Cristiane heredi eorum u[ictum et uesti]tum in uita eorum percipiendum hoc modo [scilicet qualibet] ebdomada septem michas et qua[tuordecim pa]nes hospitum et septem galones [de meliori cer]uisia et septem de secunda ceruisia et [quolibet anno] bussellos de fabis et quatuor bu[ssellos de] []ello et tres quadrigatas de buscha ad [ard]endum et in denariis quinque solidos per an[num et de] pannis nostris et de calciamentis nostris [dabimus] quantum eis sufficere poterit Quando uero aliquis [eorum obierit] totum illud beneficium duobus superstitibus [remane]bit Quando autem duo eorum obierint dimidi[a pars eius] beneficii tercio superstiti remanebit [et re]liqua pars quieta remanebit Quando u[ero omnes eorum] mortui fuerint to[tum quietum no]bis remanebit [Habebunt autem mesuagium] illud in Osen quod duabus filiabus [Mil]seint et Fulcwere fecimus habendum in uita sua solutum et quietum hiis testibus Willelmo capellano Gocelino filio Saphar Willelmo Wacheman Thoma filio Ailrici Galfrido Aurifabro Andrea Rufo Henrico filio Cristine Symone clerico nostro