Charter Document - 00890838
Charter Number: | 00890838 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Staford filius Marcheri concessi [] deo et ecclesie beate Marie de Osen [] donacionem illam quam mater mea Agnes illis fecerat de terra sua extra portam aquilonalem de Oxen que iacet iuxta uiam qua itur de predicta porta ad aulam regis et terram que fuit Ernaldi tenenda de me et de heredibus meis cum omnibus que ad predictam terram pertinent per sex solidos annuatim michi et heredibus meis inde reddendos ad duos terminos scilicet [iii s] [] pro omni seruicio quod ad me et ad heredes meos pertinet Ipsi vero canonici prefatam terram uersus capitalem dominum adquietabunt prout carta matris mee testatur Ego autem [] Pro hac concessione [] dederunt michi prenominati canonici quinque marcas [argenti] hiis testibus Willelmo sacerdote Gocelino [filio Safar] Hugone de Gersindone Iohanne Kepeherm Roberto Su[negod] Gaufrido Aurifabro Simone de Elsefeld Henrico filio Cristine Andrea Rufo Willelmo filio Rogeri Roberto Tresgod Iohanne Bretel Huberto Luca de Wurthe