Charter Document - 00890833
Charter Number: | 00890833 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1265 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Henricus le Saucer filius Henrici le Saucer de Oxonia remisi et quietum clamaui de me et heredibus meis et omnibus aliis me contingentibus consanguinitate uel affinitate siue alia quacunque condicione abbati et conuentui de Oseneia illud quandoque meum tenementum quod de eis tenui per liberum seruicium trium solidorum annuorum quod quandoque fuit Willelmi le Marker quod est in parochia beate Marie Magdalene et iacet prope domum Willelmi le Cutiler in angulo uersus aulam regiam cum omnibus suis pertinenciis In cuius [] hiis testibus Willelmo le Yreis et Iohanne seruiente tunc balliuis Galfrido Aurifabro Waltero Aurifabro fratre eius Galfrido le Mercer Galfrido le Saucer Rogero fratre eius Iohanne Plumbario Rogero le Taylur Willelmo le Cutiler et aliis