Charter Document - 00890829
Charter Number: | 00890829 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
Date: | 1245 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Willelmus Balehorn filius Nicholai Balehorn dedi et concessi et quietum clamaui [] Waltero Bast totum ius meum quod habui uel quod habere potui de terra illa cum pert suis que iacet inter terram quam Radulfus Kenne aliquando tenuit et terram quam Wydo le Boltere aliquando tenuit in parochia sancte Marie Magdalene habendam et tenendam sibi et heredibus suis uel suis assignatis quibuscumque uoluerit dare uendere legare assignare libere quiete pacifice et integre Pro hac autem donacione [] dedit michi predictus Walterus unam dimidiam marcam argenti pre manibus in garsumam Ut igitur [] hiis testibus Willelmo le Sauser tunc balliuo Henrico le Sauser Willelmo le Cuteler Willelmo Molendinario Radulfo Plumer Iohanne fratre suo Radulfo Aurifabro Thoma Gamel et aliis