Charter Document - 00890823

Charter Document - 00890823


Charter Number: 00890823
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Scolastica que fui uxor Henrici filii Wydonis in propria uiduitate mea concessi quietum clamaui et hac presenti carta mea confirmaui Willelmo le Brut de Wlgericote assignato Thome capellani de Herdintune et heredibus suis illud messuagium cum pertinenciis quod predictus Henricus quondam maritus meus et ego prefato T capellano uendidimus de maritagio meo sicut carta nostra inde confecta testatur Pro hac autem concessione [] dedit michi predictus Willelmus octo solidos argenti Et ut [] hiis testibus Simone Balehorn Andrea le Beriere Ricardo Walense Ricardo fratre Scolastice Pentecost de Oxonia et aliis