Charter Document - 00890819
| Charter Number: | 00890819 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1190 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo Abbas Oseneye et eiusdem loci Conuentus concessimus [] Waltero genero Willelmi Grente et Cristiane uxori eius et heredibus eorum terram que fuit Iohannis filii Siward in parochia sancte Marie Magdalene tenendam de nobis libere et [quiete pro tribus solidis] annuatim inde apud Oseneyam reddendis scilicet ad festum sancti Michaelis xviii d et ad Annuntiationem sancte Marie alios xviii d Inde fecerunt fidelitatem et in recognitionem dederunt unum bizancium hiis testibus Willelmo presbitero [de sancta Maria Magdalena] Willelmo filio Radulfi Willelmo Grente Go[celino filio Safari] Radulfo filio Burewold Roberto filio Su[negod] []leman Philippo Fabro Roberto Co[co]
