Charter Document - 00890815

Charter Document - 00890815


Charter Number: 00890815
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1235
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Milissent filia Ernaldi Carpentarii concessi et dimisi et liberaui [] Waltero de Goseford et heredibus suis totam terram meam cum omnibus pert suis in Stocwellestrete in parochia Sancte Marie Magdalene illam uidelicet terram que iacet inter terram Iohannis Iustise ex una parte et terram Willelmi Molendinarii ex altera parte habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis uel cuicunque dare uel assignare uel legare uoluerit in perpetuum libere et quiete [] reddendo inde annuatim capitali domino feodi sex denarios ad festum sancti Michaelis et predicte Miliseint et heredibus suis unum denarium ad eundem terminum pro omni seruicio [] Ego uero predicta Miliseint [] Pro hac autem concessione [] dedit michi predictus Walterus de Goseford septem solidos et sex denarios sterlingorum in gersuma Ut igitur [] hiis testibus Simone Balehorne Andreo de Wolgericote Radulfo Plumbario Willelmo Salsario Iohanne Marescallo Henrico Weper Widone Boltere Ricardo Neldere Roberto Costard Simone de Hethrop clerico et multis allis