Charter Document - 00890794
Charter Number: | 00890794 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Petition |
Date: | 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Henrico sedis] apostolice legato et T [] omnibus episcopis [tocius Anglie Rogerus] episcopus Sar salutem et [benedictionem Notum uobis facio] quoniam reddidi pro salute anime mee ecclesie et Priori totique Conuentui sancte Frideswidis feriam pertinentem eidem ecclesie et ecclesiam sancte Marie Magdalene quam rex Henricus concessit eidem ecclesie disrationatione Wim[undi] qui fuit Prior predicte ecclesie Preterea reddo eis ecclesiam sancti Michaelis supra portam aquilonis et ecclesiam Omnium Sanctorum quas Robertus presbiter eidem ecclesie donauit cum molendino quod eis diu est reddidi sicut ius suum sed ecclesias suas predictas tunc retinui et omnes alias res suas et consuetudines et dignitates suas quas eidem ecclesie iniuste abstuleram eis reddidi similiter Quare dignitatem uestram humiliter requiro quod pro dei amore et uestro honore et pro salute animarum uestrarum et mee illud firmum et stabile esse faciatis t[estibus] A decano et Willelmo subdecano et Ricardo filio Willelmi et Osm[undo] dapifero et Waltero de Maisi et Serlone filio Eudonis apud Sar
Markups
Names Markup:
[Henrico sedis] apostolice legatoname et Tname [] omnibus episcopis [tocius Anglie Rogerus] episcopus Sarname salutem et [benedictionem Notum uobis facio] quoniam reddidi pro salute anime mee ecclesiename et Prioriname totique Conuentui sancte Frideswidisname feriam pertinentem eidem ecclesiename et ecclesiam sancte Marie Magdalene quam rex Henricusname concessit eidem ecclesiename disrationatione Wim[undi] qui fuit Prior predicte ecclesiename Preterea reddo eis ecclesiam sancti Michaelis supra portam aquilonis et ecclesiam Omnium Sanctorum quas Robertus presbitername eidem ecclesie donauit cum molendino quod eis diu est reddidi sicut ius suum sed ecclesias suas predictas tunc retinui et omnes alias res suas et consuetudines et dignitates suas quas eidem ecclesiename iniuste abstuleram eis reddidi similiter Quare dignitatem uestram humiliter requiro quod pro dei amore et uestro honore et pro salute animarum uestrarum et mee illud firmum et stabile esse faciatis t[estibus] A decanoname et Willelmo subdecanoname et Ricardo filio Willelminame et Osm[undo] dapiferoname et Waltero de Maisiname et Serlone filio Eudonisname apud Sarlocation