Charter Document - 00890792
Charter Number: | 00890792 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1129 - 1171 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gracia Wintoniensis episcopus et apostolice sedis legatus uenerabili fratri et amico A[lexandro] Lincolniensi episcopo salutem Ex tenore literarum domini pape accepimus eum suscepisse in tutelam et protectionem beati Petri et suam ecclesiam sancte Frideswide de Oxenefordia et omnia ei pertinentia ubi inter ceteras possessiones eiusdem ecclesie denominate sunt capelle sancte [Tri]nitatis et sancti Clementis et sancte Mildride de quibus lis emersit inter Abbatem Egneshamie et Priorem predicte ecclesie Ad diem uero [per nos prefixum] uenit Prior paratus res[pondere] liti [et cum pars aduersa] nulla contra [eum produxit testimonia adiudicavimus quod predictus Prior] capellas illas super quibus lis predicta emerserit quiete et in pace teneat et nulla deinceps exactione uexetur