Charter Document - 00890789

Charter Document - 00890789


Charter Number: 00890789
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Simon prior ecclesie sancte Frideswide et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod postquam remisimus canonicis de Oseneia omnem querelam quam mouimus eis super ecclesia beate Marie Magdalene extra portam Oxeneford et omnia instrumenta nostra super eadem ecclesia per manus iudicum ipsis resignauimus nos cartam confirmacionis domini pape Innocencii ii quia in ea plurime possessiones nostre continebantur in bona fide ab ipsis recepimus ita quod nos eodem instrumento numquam contra eos sicut nec aliis si qua forte in manus nostras deuenerint uel in posterum reperta fuerint quantum ad hunc articulum utemur Alia uero quedam instrumenta in quibus etiam quedam possessiones preter prefatam ecclesiam continentur post resignacionem penes eos dimisimus ita ut ipsi iuxta tenorem carte sue quam inde nobis fecerunt eadem instrumenta cum eis opus habuerimus in aliis articulis pro aliis possessionibus per manus canonici sui cum conciencia Capituli sui exhibeant secure et salue perferenda et per eundem canonicum suum sibi fideliter reportanda et ne aliqua de eisdem instrumentis que exhiberi debent uel in numero uel in qualitate possit esse dubitacio eadem duximus exprimenda scilicet confirmacionem Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi item aliam confirmacionem H[enrici] Winton[iensis] episcopi apostolice sedis legati item literas eiusdem legati directas ad Alexandrum Lincolniensem episcopum item duo paria literarum R Saresb[iriensis] episcopi cum sigillis dependentibus