Charter Document - 00890786
Charter Number: | 00890786 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appeal, Appointment |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uenerabilibus uiris W[illelmus] dei gracia abbati de Tama et priori de Abbendona et magistro T de Wateleia Gilebertus Basset salutem Sciatis me audiuisse quod Prior et canonici de sancta Fridaswitha ponunt in placitum coram uobis canonicos de Oseneia super ecclesia sancte Marie Magdalene extra portam de Oxneford sed quia eadem ecclesia spectat ad ecclesiam sancti Georgii que est capella de castello domini regis et si canonici de sancta Fridaswitha possent predictam ecclesiam dirationare uel seisinam eiusdem ecclesie optinere capella ipsa de membra retur et sustineret dominus rex et balliui eius magnam iacturam et dampnum de seruicio suo in prefata ecclesia sancti Georgii cuius luminaria et uicarii sub certo num[er]o assignati prefata ecclesia beate Marie Magdalene et aliis pertinenciis sustentantur item quia dominus rex utramque ecclesiam prenominatis canonicis de Oseneia propter cartam suam et suorum antecessorum debet warantizare et ad eum pertinet libertates predictarum ecclesiarum et iura integre conseruare ideo pro libertate et pertinenciis utriusque ecclesie in predicta causa ad dominum papam appelo et etiam presentium latorem R de Bisel ad appelandum coram uobis procuratorem facio Ualete et tantum faciatis ut domino regi debitum honorem deferatis
Markups
Names Markup:
Uenerabilibus uiris W[illelmus] dei gracia abbati de Tamaname et priori de Abbendonaname et magistro T de Wateleianame Gilebertus Bassetname salutem Sciatis me audiuisse quod Priorname et canonici de sancta Fridaswithaname ponunt in placitum coram uobis canonicos de Oseneianame super ecclesia sancte Marie Magdalene extra portam de Oxneford sed quia eadem ecclesia spectat ad ecclesiam sancti Georgii que est capella de castello domini regis et si canonici de sancta Fridaswithaname possent predictam ecclesiam dirationare uel seisinam eiusdem ecclesie optinere capella ipsa de membra retur et sustineret dominus rex et balliui eius magnam iacturam et dampnum de seruicio suo in prefata ecclesia sancti Georgii cuius luminaria et uicarii sub certo num[er]o assignati prefata ecclesia beate Marie Magdalene et aliis pertinenciis sustentantur item quia dominus rex utramque ecclesiam prenominatis canonicis de Oseneianame propter cartam suam et suorum antecessorum debet warantizare et ad eum pertinet libertates predictarum ecclesiarum et iura integre conseruare ideo pro libertate et pertinenciis utriusque ecclesie in predicta causa ad dominum papamname appelo et etiam presentium latorem R de Biselname ad appelandum coram uobis procuratoremname facio Ualete et tantum faciatis ut domino reginame debitum honorem deferatis