Charter Document - 00890759

Charter Document - 00890759


Charter Number: 00890759
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Ricardus Consort dedi [] Ranulpho de Bruhulle pro quinque marcis argenti quas michi dedit pre manibus totam illam terram cum edificiis et cum omnibus pert suis que iacet inter terram que fuit quondam Willelmi Crompe et terram quam Hawenilda uidua quondam tenuit in parochia sancti Egidii extra portam aquilonarem Oxon habendam et tenendam sibi et heredibus suis uel cuicumque dare uendere legare uel assignare uoluerit ubi et quando libere et quiete bene et in pace iure hereditario cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus infra uillam et extra predicte terre spectantibus reddendo inde annuatim capitalibus dominis feodi illius unam marcam argenti debitis terminis et consuetis sicut continetur in carta quam Henricus Crompe michi fecit quam cartam predicto Ranulpho liberaui et michi et heredibus meis annuatim unum denarium ad Pascha si requisitus fuerit pro omnibus seruiciis secularibus rebus et demandis sectis curie wardis et releuiis et omnibus rebus aliis secularibus michi uel heredibus meis uel principalibus dominis feodi de predicta terra pertinentibus Et ego [] Et in [] hiis testibus Alano Dudeling Willelmo le Ires clerico Petro Thurald Nicholao Ernebur Henrico clerico Willelmo Culuerd Rogero Molendinario Waltero Longo Iohanne de Brouctune Augustino Gos et aliis