Charter Document - 00890758

Charter Document - 00890758


Charter Number: 00890758
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Thomas filius Nigelli decani de Oxeneforde in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra me presentem extitisse et uidisse et audisse ubi pater meus concessit et testamento reliquit Abbati et Canonicis de Osen terram illam que uocatur crofta trium Bergarum tenendam de heredibus patris mei in perpetuum per sex solidos annuos inde reddendos heredibus patris mei ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio ita quod heredes patris mei eandem terram aquietare debent de sex solidis annuis erga dominum de Hedendune Ego igitur Thomas assensu Willelmi fratris mei predictam patris mei concessionem ratam habeo et sigillo confirmo Huius testamenti [testes] sunt hii Simon prior sancte Frideswide magister [] canonicus eius Warinus presbiter sancti Georgii Rogerus [presbiter] et Iohannes presbiter sancti Martini Thomas [Hen]ricus Wispillun Robertus Fader dia[conus] [Willelmus de ultra la Haie]