Charter Document - 00890755
| Charter Number: | 00890755 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo de Plucheneit ratam habeo et presenti carta mea confirmo donationem quam Nigellus decanus de Oxeneforde et Thomas filius eius fecerunt ecclesie sancte Marie de Oseneia et Canonicis ibidem deo seruientibus de terra illa que uocatur crofta trium Bergarum sicut carta predicti Thome testatur hiis testibus Iocio filio meo Radulfo Burdun Godefrido Burnello Thoma filio decani Willelmo de ultra la haie Roberto Coco Andrea de Heiford Godefrido Gupill
