Charter Document - 00890753
Charter Number: | 00890753 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1154 - 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus qui sunt et qui uenturi sunt quod ego Hugo de Plugeneio dedi et concessi Radulfo presbitero sancti Martini terram illam que uocatur Croft de tribus Burhhes in feodo et in hereditate sibi et heredibus suis tenendam de me et heredibus meis iure hereditario libere et quiete et honorifice pro vi solidis inde singulis annis reddendis pro omni seruicio et hoc factum est coram Hundredo extra portam de North Testibus Henrico presbitero Rogero presbitero Roberto filio regis Henrico Doilli cunestabulario Henri de Oxineford Iohanne filio eius Iohanne filio Radulfi sancti Martini Thoma clerico Eilnot Eadwi