Charter Document - 00890746

Charter Document - 00890746


Charter Number: 00890746
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1260
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Adam Toky de Bregesette dedi [] pro me et heredibus meis uel meis assignatis Sampsoni Plumbario et Matilde uxori sue et heredibus suis uel suis assignatis illos duos denarios annualis redditus quos emi de Willelmo Toky filio Rogeri Toky de Bregesete cum toto iure et clameo quod inde habui uel in posterum habere potui quos solebat recipere ad duos anni terminos de tenemento quod iacet inter terram Ricardi Crips et terram que fuit Iohannis le Bonde uidelicet ad festum sancti Michaelis unum denarium et ad diem dominicam palmarum unum denarium ita quod nec ego predictus Ada uel heredes mei aut mei assignati nec aliquis pro me uel per me in toto predicto redditu aliquid exigere uel clamare poterimus in perpetuum Pro hac autem donacione [] dedit michi predictus Sampson duos solidos sterlingorum pre manibus Et ut [] hiis testibus Iohanne Stepesoft Willelmo de Lond Waltero de Berencestre Ricardo Crips Simone Daye Iacobo clerico et aliis