Charter Document - 00890742
Charter Number: | 00890742 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Confirmation |
Date: | 1200 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Hosarius dedi et concessi et presenti carta confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Oseneya [] totam partem meam quam habui in molendino quod situm est subtus Haliwell super Charwell in liberam et perpetuam elemosinam cum prato et piscaria et omnibus aliis rebus ad dictam partem molendini pertinentibus tenenda et habenda in perpetuum libere et quiete et pacifice sicut ego ea unquam melius et liberius tenui reddendo inde annuatim Henrico filio Simeonis et heredibus suis xvi solidos sterlingorum pro omni seruicio uidelicet ad festum sancti Michaelis viii solidos et ad Pascha viii solidos Ut autem [] hiis testibus Henrico filio Simeonis Philippo molendinario et aliis