Charter Document - 00890736

Charter Document - 00890736


Charter Number: 00890736
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit quod ego Alemandina filia Galfridi le Wanter et ego Cristiana filia predicte Alemandine concessimus et gratum et ratum habuimus et hac presenti carta nostra confirmauimus pro nobis et heredibus nostris quod Alicia de Monkenelane et eius assignati [habean]t et teneant totam illam terram quam Walterus le Coru[es]er aliquando habuit que terra iacet inter terram Walteri de Farendone et inter terram Reginaldi Ald[er]man textoris in Suthbriggestrate in parochia sancti Michaelis uersus austrum de Oxonia Et sciendum quod nos omne ius quod potuimus habere in predicto tenemento pro nobis et heredibus nostris quietum clamauimus predicte Alicie uel cui assignare uoluerit in perpetuum Pro hac autem concessione et quieta clamatione et pro hac presentis carte confirmatione predicta Alicia dedit [nobis] sterlingorum et unam robam Et ne hec predicta obliuioni tradantur huic scripto sigilla nostra apposuimus hiis testibus Iordano Ruffo Pentecost Willelmo Crompe [] Waltero de Oseneya Waltero de B[] et aliis