Charter Document - 00890706
| Charter Number: | 00890706 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1182 - 1184 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Edwardus Abbas et Conuentus ecclesie sancte Marie de Osen concessimus Benedicto et Iohanni fratri eius terram que fuit Willelmi filii Alb[] tenendam de nobis in feodo et hereditate pro duodecim denariis annuatim soluendis ad duos terminos ad festum sancti Michaelis sex denarios et ad festum sancte Marie in Marcio sex denarios et inde dedit nobis unum bisantium in recognitionem Hiis testibus Willelmo Wakeman Henrico filio Sagrim Andrea Reinero Willelmo de Grandpunt Laurentio filio Herding Alfwardo pistore Roberto sacerdote de Wigornia
