Charter Document - 00890693
Charter Number: | 00890693 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo abbas Oseneie et eiusdem loci conuentus concessimus et presenti carta confirmauimus Andree nepoti Milonis pistoris terram nostram iuxta ecclesiam sancte Ebbe de Oxen que iacet inter domum Rogeri Noif et domum Iocelini tenendam ipsi Andree et heredibus eius soluendo annuatim apud Oseneiam quadraginta denarios pro omni seruicio ad quatuor terminos anni scilicet [x d] [Preterea] nobis pollicitus est quod tantum super terra [predicta ita edifi]cabit quod redditus noster nobis erit sal[uus Et inde iura]uit nobis fidelitatem se seruatur[um et in recog]nitione dedit nobis unum bisanti[um Hiis testibus] Walter presbitero sancte Ebbe Milone p[istore Henrico] filio Symeonis Reinerio pistore Radulfo [Io]hanne Ioie