Charter Document - 00890664

Charter Document - 00890664


Charter Number: 00890664
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1249
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Cristina filia Pentecoste in legitima uiduitate mea concessi dedi [] Galfrido de Wtton clerico et heredibus uel assignatis suis quatuor solidos de annuo redditu percipiendos de domo quam Walterus Bolle et Maria uxor eius de me tenuerunt in parochia sancte Ebbe Oxonie inter domum Galfridi Aurifabri et domum Purnelle Kepeherme habendos et tenendos eidem Galfrido et heredibus uel assignatis suis illos quatuor solidos annuos et quicquid iuris racione illius redditus ad me uel heredes meos possit contingere Ego uero [] Pro hac autem donacione [] dedit michi predictus Galfridus tres marcas esterlingorum pre manibus Ut autem [] hiis testibus Galfrido de Henestehey Galfrido Aurifabro Willelmo le Kuynth Warino de Aula Waltero de Sanford pistore Willelmo de Ualibus