Charter Document - 00890657
Charter Number: | 00890657 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod hec est conditio facta inter me Godefridum Cementarium et Iurdanum de Eilesbir de quodam muro in parrochia sancte Ebbe de quo fuit inter nos controuersia ita scilicet quod Iurdanus et heredes sui debent facere quandam gutteriam plumbeam super murum meum tam michi et heredibus meis quam sibi et heredibus suis acceptabilem et defensabilem omnino de custo suo uidelicet in longitudine a muro aule mee uersus curiam usque ad murum aule mee uersus uicum et etiam eam debet sustentare et warantizare Et si pro defectu guterie murus predictus uituperetur uel minam paciatur prenominatus Iurdanus et heredes sui debent illum murum emendare et in eodem loco in quo situs est si opus fuerit reedificare similiter omnino de custo suo Et propterea ego Godefridus concessi Iurdano ilium murum uersus curiam a muro aule mee curialis uersus boream quantum coopertus est et sicut coopertus est illi et heredibus suis habendum et tenendum de me et heredibus meis in feodo et hereditate reddendo pro eo annuatim michi et heredibus meis i d ad festum sancti Michaelis pro omni seruitio et murus de terra qui non est coopertus qui est inter cameram Benedicti Kepeharm et domum ipsius Iurdanis quando debebit reparari de nouo siue de terra siue de petra ipse Iurdanus uel heredes sui debent ilium murum reparare secundum locum pretactum ab angulo camere Benedicti Kepeherm usque ad angulum muri lapidei de domo ipsius Iurdanis et non aliter Et pro hac mea concessione et dimissione predicti muri in parte et conditione et sustentatione in alia parte sicut prediuisum est prefatus Iurdanus dedit michi dimidiam marcam argenti de conditione et gersumma Et quia uolumus quod hec conditio et concessio predicti muri sicut prediuisum est in perpetuum firma et stabilis permaneat nos ambo hoc scriptum sigillis nostris alternatis confirmauimus Hiis testibus Thoma filio Edwini Galfrido Aurifabro Alyr[edo] Herprut Galfrido Sturdi Benedicti Kepherm Ricardo filio Henrici Henrico Bodin Iacobo scriptore Laurencius Pelliparius Nigellus de Wincestria Ricardus Molendinarius Radulfus Palmer