Charter Document - 00890656
Charter Number: | 00890656 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Benedictus Kepeharm concessi et hac mea presenti carta confirmaui Iordano de Eilesbiry et Edithe uxori eius et heredibus eorum illam terram meam que est inter terram eiusdem Iordani et terram Wictoc habendam et tenendam eadem forma et eadem conuentione sicut Turbernus Pistor uoluntate et assensu Adelicie uxoris sue concessit eis habendam et tenendam uidelicet reddendo inde michi et heredibus meis annuatim Iordanus et Editha uxor eius et heredes eorum duos solidos ad duos terminos anni pro omni seruicio michi et heredibus meis pertinente scilicet xii denarios ad Pasca et xii denarios ad festum sancti Michaelis saluo uno denario Turberno et heredibus eius annuatim soluendo ad Pasca Iordanus et Editha uxor eius et heredes eorum pro omni seruicio sicut carta eiusdem Turberni testatur quam ipse Turbernus prefatis Iordano et Edithe uxori eius tradidit Et pro concessione et confirmatione mea premisse terre sepe nominatus Iordanus et Editha uxor eius dederunt michi tres solidos Et per concessum meum dederunt prefato Turberno et Adelicie uxori sue quatuor marcas argenti et unam tunicam uiridem Adelicie uxori Turberni in recognicione sui feodi Et ut hec concessio et confirmacio mea rata permaneat etiam sigilli mei munimine corroborare curaui Hiis testibus Willelmo fratre Anketilli Thoma filio Eilrici Willelmo le Knit Laurencio filio Wiardi Bernardo Coco Willelmo Wictoc Rogero filio Adam Willelmo Leggi Nigello de Wintonia Thoma filio Aldredi Iohanne Tinctore Reginaldo Cherli Hugone le Duz