Charter Document - 00890642

Charter Document - 00890642


Charter Number: 00890642
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1234
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Walterus Blik de Oxonia concessi et remisi et hac mea presenti carta confirmaui et quietum clamaui pro me et heredibus meis in perpetuum Roberto Bodin de Oxonia et heredibus suis et suis assignatis totum ius et clamium meum quod habui et quod habere potui et quod michi uel heredibus meis poterit accidere in terra illa cum pert que iacet inter terram que fuit Iohannis Fullonis et terram que fuit Eadwardi Gardinarii extra portam occidentalem Oxon uidelicet in parochia sancti Budoci saluis michi et heredibus meis inde duobus denariis sterlingorum annuatim reddendis ad Natale domini pro omni seruicio et exaccione et demanda michi uel heredibus meis inde pertinentibus pro quibus ego et heredes mei warantizabimus predicto Roberto Bodin et heredibus suis et suis assignatis totam predictam terram cum pert suis contra omnes homines mares et feminas saluis seruiciis capitalium dominorum illius feodi Et in huius [] hiis testibus Petro filio Toroldi tunc maiore Oxon Philippo molendinario Galfrido de Stokwelle Henrico filio Henrici Thoma filio Walteri Pentecoste Rogero Noif Henrico molendinario Simone filio Benedicti Willelmo de Mildecumbe clerico et aliis