Charter Document - 00890641

Charter Document - 00890641


Charter Number: 00890641
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Reduction
Date: 1234
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Submuro pistor Oxon concessi dimisi et liberaui et hac presenti carta mea confirmaui Roberto Bodin de Oxonia totam illam terram cum pert que iacet inter terram que fuit Iohannis Fullonis et terram que fuit Eadwardi Gardinarii extra portam occidentalem Oxon uidelicet in parochia sancti Budoci habendam et tenendam eidem Roberto et heredibus suis uel suis assignatis in perpetuum libere et quiete et integre pacifice et honorifice reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duos denarios sterlingorum ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio et exaccione et demanda saluo seruicio capitalium dominorum illius feodi Et ego [] Pro hac autem concessione [] predictus Robertus dedit michi quinquaginta solidos sterlingorum in garsumma ad magnum negocium meum Ut igitur [] hiis testibus Petro filio Toroldi tunc maiore Oxon Philippo molendinario Galfrido de Stokwelle Henrico filio Henrici Thoma filio Walteri Pentecoste Rogero Noif Henrico molendinario Willelmo clerico Iohanne Laudias Willelmo de Mildecumbe clerico et aliis