Charter Document - 00890638

Charter Document - 00890638


Charter Number: 00890638
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Bernard de Hokenartone dedi [] deo et ecclesie beate Marie Oseneye [] tres solidatas redditus quem Rogerus de Submuro michi consueuit annuatim reddere de terra quam Willelmus Fullo de eo tenuit iuxta ecclesiam sancti Budoci Oxonie que tenditur a regia semita usque ad aquam Thamis[ie] in profundum et usque ad terram Radulfi Fullonis in latum ex australi parte predicte ecclesie et totum ius meum quod unquam habui uel habere potui in eadem terra absque ullo retenemento michi et heredibus meis tenenda et habenda dictis canonicis bene et in pace et honorifice in perpetuum salua tenura dicti Rogeri et heredum eius qui tenebunt de prefatis canonicis sicut de me ante tenuerunt Et dictus Rogerus et heredes ipsius adquietabunt predictam terram erga capitalem dominum de quatuor denariis annuis Ego autem [] Pro hac uero donatione [] dederunt michi supradicti canonici quadraginta solidos sterlingorum in garsumma In cuius [] hiis testibus Rogero de Submuro Angero clerico Henrico de Camera Reginaldo Marescallo Petro de Sibbeforde Alexandro ianitore Oseneye et multis aliis