Charter Document - 00890637
| Charter Number: | 00890637 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1210 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library Charters - MS. D. D. Ch. Ch. O. 493 |
Charter:
Nouerint uniuersi quod ego Rogerus Pistor concessi dimisi et liberaui et hac presenti carta confirmaui Willelmo filio Alexandri Fullonis de Haliwelle terram meam extra portam occidentalem que iacet inter terram Iohannis Fullonis et terram que fuit Edwardi Gardinarii cum omnibus pertinentiis suis habendam et tenendam illi et heredibus suis de me et heredibus meis libere quiete plenaria et integre reddendo inde annuatim nouem solidos ad quatuor terminos anni pro omni seruicio uidelicet ad festum sancti Michaelis xxvii denarios et ad Natale Domini xxvii denarios ad Annunciacionem dominicam xxvii denarios et ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste xxvii denarios Et ego [] Pro hac autem concessione [] dedit michi prenominatus Willelmus xii solidos sterlingorum Et ut [] hiis testibus Aufr[ido] de Helmeleia Roberto filio Owein Laurencio filio Wiard Ricardo Bodin Adam Golde Petro filio Toroldi Ada Ruffo Anketillo filio Segar Aufr[ido] Her Iohanne Padi Willelmo filio Anketilli Ricardo de Dorkecestria et multis aliis
