Charter Document - 00890636
Charter Number: | 00890636 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Burnard concessi et dimisi et liberaui Rogero filio Roberti totam terram meam in suburbio Oxonie que est de feodo monachorum de Becco que iacet inter terram Iohannis filii Guncelini et terram Edwardi Gardenarii illi et heredibus suis habendam et tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete plenarie et integre in latum a terra Iohannis filii Guncelini usque ad terram Edwardi Gardenarii et in profundum a uico usque ad aquam reddendo inde annuatim michi et heredibus meis quadraginta denarios ad quatuor terminos anni pro omni seruicio et pro omni exactione uidelicet [x d] [] Et ego [] Et pro hac mea concessione [] sepe dictus Rogerus dedit michi quatuor solidos esterlingorum de gersumma et fidelitatem michi fecit de ipso tenemento Et quia uolo quod hec concessio [et] liberacio predicte terre sicut prediuisum est de me et heredibus meis illi et heredibus suis in perpetuum firma et stabilis permaneat hoc scriptum notificaui et sigilli mei impressione confirmaui Hiis testibus Galfrido Aurifabro Henrico filio Cristini Ricardo filio Henrici Henrico filio Widonis Pagano ferratore Ada Pret Roberto de Wrostone Reinero pistore Willelmo de Lincolnia Willelmo de Bristouia Thoma filio eius et multis aliis