Charter Document - 00890633
Charter Number: | 00890633 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilecto filio Priori Berncestrie Lincolniensis diocesis salutem et apostolicam benediccionem Significarunt nobis Abbas et Conuentus monasterii de Osoneya ordinis sancti Augustini quod licet quondam Cecilia uxor Rogeri de Forstille laici parrochiana ecclesie sancti Petri in Ballio Oxonie apud dictum monasterium sepulturam in uoluntate ultima elegisset tamen magister Iohannes rector eiusdem ecclesie Lincolniensis diocesis corpus predicte Cecilie prefatis Abbati et Conuentui per uiolentiam auferens illud sepeliuit in cimiterio ecclesie supradicte in eorundem Abbatis et Conuentus ac monasterii preiudicium et grauamen quamquam ipsius ecclesie Canonica iusticia salua foret et idem monasterium indulgenciam habeat a sede apostolica de libera sepultura Quocirca discrecioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus uocatis qui fuerint euocandi et auditis hinc inde propositis quod canonicum fuerit appellacione remota decernas faciens quod decreueris per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint censura simili appellacione cessante compellas ueritati testimonium perhibere Dat Lugdun Non lanuarii pontificatus nostri anno tercio