Charter Document - 00890609
Charter Number: | 00890609 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
Date: | 1226 - 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Walterus filius Rogeri de Dorkecestria concessi dimisi et liberaui et quietos clamaui pro me et heredibus meis in perpetuum deo et ecclesie sancte Marie Oseneye [] sexdecim pedes terre iuxta domum meam tegulatam uersus aquilonem in parochia sancti Petri occidentalis de tenemento quod tenui de predictis Canonicis que terra extendit se in longitudine usque ad terram Radulfi de Wintonia Pro hac autem concessione [] dederunt michi dicti Canonici quatuor marcas argenti et dimidiam in gersumma et de tribus solidis quos eis soluere annuatim debebam michi et heredibus meis duodecim denarios remiserunt Preterea gablum inter domum meam et edificium dictorum Canonicorum michi proprium remanebit ita tamen quod nec ego nec heredes mei nec aliquis qui illud tenementum tenuerit illud gablum amouere poterit in preiudicium et detrimentum aut tedium dictorum Canonicorum In cuius [] hiis testibus Iohanne Pady maiore Oxon Philippo Molendinario Gerardo de Dorkecestria Radulfo de Winton Iordano Alutario Willelmo de Dorkec[estria] et aliis