Charter Document - 00890607

Charter Document - 00890607


Charter Number: 00890607
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam futuris quam presentibus quod ego Radulfus Murdac dedi et concessi et hac carta mea confirmaui Petro filio Galfridi de Oxenefordia pro seruitio suo totam terram meam in Oxenefordia que est contra ecclesiam sancti Petri apud Castellum cum furno et omnibus pertinentiis suis quam pater suus tenuit de antecessoribus meis tenendam de me et heredibus meis illi et heredibus suis libere et quiete et honorifice sicut unquam aliquis melius et liberius de me tenuit reddendo annuatim i li[bram] cimini ad festum sancti Michaelis pro omni seruitio et ut hoc ratum sit et stabile sigilli mei attestacione confirmaui testibus Iohanne episcopo Norwicensi et Godefrido de Luci et Hugone sacerdote et Nigello decano et Rodberto clerico et Galfrido clerico et Willelmo de Bruges et Galfrido Talun et Thoma filio Rogeri et Iohanne Kepeharm et Laurentio filio suo et Thoma filio Eilrici et Willelmo filio Radulfi et Henrico filio Simeonis et multis aliis