Charter Document - 00890598
Charter Number: | 00890598 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1236 - 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Willelmus de Waus ex asensu et bona uoluntate Celene uxoris mee concessi et dimisi et hac presenti carta confirmaui Simoni filio Laur[entii] illud celarium et solarium quod est desuper cum eorum pert quod celarium est inter terram Abbatis de Oseneya et auiam capitalis mesuagii mei in parochia sancti Petri occidentalis in Oxonia quod celarium una cum solario predicto extractum fuit de mesuagio meo prenominato habenda et tenenda sibi et heredibus suis uel suis assignatis de me et heredibus meis in feodo et hereditate in perpetuum libere quiete et integre et pacifice reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio exactione et demanda Et ego [] Pro hac autem concessione et confirmatione et warantizatione dedit michi predictus Simon tres marcas et dimidiam in garsumam Et ut [] hiis testibus Petro filio Toroldi tunc maiore Hugone Faue et Adam Cruste tunc prepositis Laurentio Rufo Iohanne Pille Thoma filio Laurentii Willelmo Pille Rogero Noif Iohanne Achard Warino de Aula Iohanne le Fisser Iohanne le Wales et aliis