Charter Document - 00890536
Charter Number: | 00890536 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Willelmus filius Henrici de Oxeneforde concedo et presenti carta confirmo donacionem et concessionem quam dominus Iohannes Norwicensis episcopus frater meus fecit Roberto de Witefeld et heredibus eius de terra que fuit Alicie Grosse in Oxeneforde quam terram predictus frater meus [predicto] Roberto dedit pro homagio suo [et etiam de terra] que fuit Ricardi filii Segardi [in maceacaria in] aquilone platee et de terra [que fuit Roberti Biset] iuxta predictam terram quas scilicet [frater meus] tradidit predicto Roberto de Witefeld sicut illas quas clamabat de hereditate sua Preterea concedo et presenti carta confirmo donacionem quam predictus Robertus de Witefeld fecit ecclesie sancte Marie de Oseneia [] de omnibus predictis terris in perpetuam elemosinam saluo seruicio duorum solidorum qui annuatim de eisdem terris michi et heredibus meis reddi debent ad duos terminos scilicet medietas ad festum sancti Michaelis et alia medietas ad Annunciacionem sancte Marie his testibus Willelmo de Brug et Petro filio Gaufridi nepotibus meis Galfrido capellano Henrico filio Simeonis Willelmo filio Radulfi Thoma filio Ailrici Willelmo filio Fulconis Iordano de Cliftona Thoma de Scalebroc Waltero le Be Huberto de Oseneia Andrea de Haiford Stephano Muton