Charter Document - 00890534
Charter Number: | 00890534 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1188 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Witefeld dedi [] deo et ecclesie sancte Marie de Oseneya et Abbati et Canonicis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam pro salute mea et uxoris mee et successorum meorum terram illam in Oxeneford quam Iohannes episcopus Noruicensis michi reddidit quam Henricus pater eius et ipse patri meo et michi detinuerant et iuxta eandem terram illam quam idem episcopus dedit michi et heredibus meis pro seruicio meo et pro dampno eiusdem detentionis tenendam de ipso et heredibus suis per seruicium duorum solidorum pro omni seruicio scilicet terram illam que est inter terram Radulphi filii Leuerun et terram Abbatis de Eynesham quam Willelmus Trax tenet Hunc autem redditum duorum solidorum Abbas et Canonici michi et heredibus meis annuatim ad duos terminos persoluent medietatem ad Annunciacionem sancte Marie et aliam medietatem ad festum sancti Michaelis Preterea dedi eisdem Canonicis de Oseneya in liberam et perpetuam elemosinam terram illam in Oxeneford quam Osbertus Faber de me tenuit quam postea per nequiciam perdidit Hanc autem donationem feci predicte ecclesie de Oseneya cum corpore meo quod eidem ecclesie deuoui ubicumque obiero Hiis testibus Iocelino []