Charter Document - 00890519

Charter Document - 00890519


Charter Number: 00890519
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Hugo Abbas Oseneie et eiusdem loci Conuentus concessimus et dimisimus Malgero Vinetario et heredibus eius totam terram quam Walerandus de Crikelade nobis dedit in Oxenefordia cum edificiis que super edificauimus preter quatuor seldas quas in manus nostras retinemus Quod tenementum idem Malgerus et heredes eius tenebunt de nobis in perpetuum in feodo et hereditate libere et quiete reddendo inde annuatim quatuor solidos apud Oseneyam pro omni seruicio scilicet ad festum sancti Michaelis ii solidos et ad Annuntiationem sancte Marie ii solidos Et si in predictis seldis uel solario desuper aliquid deterioratum fuerit quicquid subtus plancherium emendandum fuerit nos emendabimus quicquid uero supra plancherium emendandum fuerit uel ipsum plancherium si opus fuerit Malgerus et heredes eius emendabunt ne pro defectu eorum redditus seldarum nostrarum impediatur Preterea si pro defectu fundamenti uel pilariorum seldarum nostrarum predictarum domus desuper cadat quicquid in ea uel in seldis nostris pro defectu prescripto emendandum fuerit nos emendabimus Et si idem Malgerus uel heredes eius feodum illud reliquerint nobis illud reddent sic edificatum sicut illud a nobis receperunt scilicet solarium regulatum cum mairemio de quercu De hiis omnibus fideliter obseruandis idem Malgerus iurauit nobis fidelitatem pro se et pro heredibus suis et in recognitione dedit nobis unum bisantium Et quia uolumus [] hiis testibus Willelmo filio Radulfi Willelmo filio Ailnod Willelmo Hosario de Osen Radulfo Speciario Hugone Aurifabro Laurentio Godeschal Adam Vinitario Willelmo Tres Humede le Taillur Beneito Kepeharm Iohanne seneschallo de gilda corueisar[iorum] Ernold Cuuer Nicholao parmentario Gileberto filio Bur[ewold]