Charter Document - 00880946

Charter Document - 00880946


Charter Number: 00880946
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1255
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Edelwina filia Ricardi armigeri dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi in legittima mea potestate et libera virginitate Iordano fabro et Albrede uxori sue unam acram terre arabilis in villa de Bumsted[] Heliun ad totam vitam eorum et ipsi eorum qui diucius vivet videlicet que iacet inter terram Normanni Sedgol ex utraque parte unde unum capud abuttat super regale cheminum et aliud capud super terram hospitalis Ierusalem apud Bublowe habendam et tenendam de me et heredibus meis sive assignatis meis predicto Iordano et Albrede uxori eius sive assignatis eorum scilicet ad totam vitam eorum vel ipsi eorum que diucius vivet vel cuicumque dimittere vel invadiare voluerint et quandocumque libere quiete integre bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel assignatis meis predicto Iordano et Albrede uxori eius quatuor denarios ad duos terminos anni videlicet ad festum sancti Michaelis duos denarios et ad Pascha duos denarios pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Et ego predicta Helewisa et heredes mei vel assignati mei warantizabimus et defendemus totam dictam terram cum pertinentiis predicto Iordano et Albrede uxori eius vel ipsi eorum qui diucius vivet videlicet ad totam vitam eorum per predictum servicium sicut prenominatum est contra omnes homines et feminas In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Petro [et] Mauricio filiis Rogeri Lancelino filio Radulphi Roberto de Heliun Rogero de Piro Lancelino de Pyro Michaele de Bumsted[] clerico et aliis

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Edelwina filia Ricardi armigeriname dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi in legittima mea potestate et libera virginitate Iordano fabroname et Albrede uxoriname sue unam acram terre arabilis in villa de Bumsted[] Heliun ad totam vitam eorum et ipsi eorum qui diucius vivet videlicet que iacet inter terram Normanni Sedgolname ex utraque parte unde unum capud abuttat super regale cheminum et aliud capud super terram hospitalis Ierusalem apud Bublowe habendam et tenendam de me et heredibus meis sive assignatis meis predicto Iordanoname et Albrede uxoriname eius sive assignatis eorum scilicet ad totam vitam eorum vel ipsi eorum que diucius vivet vel cuicumque dimittere vel invadiare voluerint et quandocumque libere quiete integre bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel assignatis meis predicto Iordanoname et Albrede uxoriname eius quatuor denarios ad duos terminos anni videlicet ad festum sancti Michaelis duos denarios et ad Pascha duos denarios pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Et ego predicta Helewisaname et heredes mei vel assignati mei warantizabimus et defendemus totam dictam terram cum pertinentiis predicto Iordanoname et Albrede uxoriname eius vel ipsi eorum qui diucius vivet videlicet ad totam vitam eorum per predictum servicium sicut prenominatum est contra omnes homines et feminas In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Petroname [et] Mauricio filiis Rogeriname Lancelino filio Radulphiname Roberto de Heliunname Rogero de Pironame Lancelino de Pyroname Michaele de Bumsted[] clericoname et aliis