Charter Document - 00880908
Charter Number: | 00880908 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancte trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis septimo decimo coram Thoma de Muleton Roberto de Lexinton Willelmo de Ebor[aco] Radulfo de Norwico et Willelmo de sancto Eadmundo iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Robertum de Diva priorem fratrum hospitalis Ierusalem in Anglia petentem per fratrem Manasserum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Iohannem filium Petri tenentem de centum acris terre cum pertinentiis in Samford Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Iohannes recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius prioris et fratrum eiusdem hospitalis Et pro hac recognitione sive concordia idem prior concessit predicto Iohanni totam predictam terram cum pertinentiis habend et tenend eidem Iohanni tota vita sua de predicto priore et successoribus suis et fratribus eiusdem hospitalis reddendo inde annuatim ii s ad duos anni terminos scilicet ad Pascham xii d et ad festum sancti Michaelis xii d pro omni servicio et exaccione Et post dissessum ipsius Iohannis tota predicta terra cum pertinentiis revertetur ad predictum priorem et successores suos et fratres eiusdem hospitalis quiete de heredibus ipsius Iohannis in perpetuum tenend ipsi priori et successoribus suis simul cum xvii acris terre cum pertinentiis [in] Wymkisse et simul cum v rodis terre cum pertinentiis in parva Samford quas idem prior similiter concessit predicto Iohanni tenend in vita sua tamen quiete de heredibus ipsius Iohannis imperpetuum ita quod cum predicte centum acre terre et xvii [acre] et v rode terre reverse fuerint ad ipsum priorem vel successores suos post dissessum ipsius Iohannis idem prior vel successores sui et fratres predicti hospitalis assignabunt xl acres terre de eadem in loco competenti ad auxilium ad sustentandos duos capellanos ad celebrandam missam singulis diebus per annum in capella sancti Iohannis que scita est in curia capitalis mesuagii de eodem feodo in Samford in perpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die sancte trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis septimodate decimo coram Thoma de Muletonname Roberto de Lexintonname Willelmo de Ebor[aco]name Radulfo de Norwiconame et Willelmo de sancto Eadmundoname iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Robertum de Diva priorem fratrum hospitalis Ierusalem in Anglianame petentem per fratrem Manasserumname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Iohannem filium Petriname tenentem de centum acrisnumeral terre cum pertinentiis in Samford Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Iohannesname recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius priorisname et fratrumname eiusdem hospitalis Et pro hac recognitione sive concordia idem prior concessit predicto Iohanniname totam predictam terram cum pertinentiis habend et tenend eidem Iohanni tota vita sua de predicto priore et successoribus suis et fratribus eiusdem hospitalis reddendo inde annuatim ii snumeral ad duos anni terminos scilicet ad Pascham xii dnumeral et ad festum sancti Michaelis xii dnumeral pro omni servicio et exaccione Et post dissessum ipsius Iohannisname tota predicta terra cum pertinentiis revertetur ad predictum priorem et successores suos et fratres eiusdem hospitalis quiete de heredibus ipsius Iohannisname in perpetuum tenend ipsi priori et successoribus suis simul cum xvii acrisnumeral terre cum pertinentiis [in] Wymkisse et simul cum v rodisnumeral terre cum pertinentiis in parva Samford quas idem prior similiter concessit predicto Iohanniname tenend in vita sua tamen quiete de heredibus ipsius Iohannisname imperpetuum ita quod cum predicte centum acrenumeral terre et xvii [acre]numeral et v rodenumeral terre reverse fuerint ad ipsum priorem vel successores suos post dissessum ipsius Iohannisname idem prior vel successores sui et fratres predicti hospitalis assignabunt xl acresnumeral terre de eadem in loco competenti ad auxilium ad sustentandos duos capellanosnumeral ad celebrandam missam singulis diebus per annum in capella sancti Iohannis que scita est in curia capitalis mesuagii de eodem feodo in Samford in perpetuum